Glose
Ascendit autem.[ISID.]Elisaeus salus Dei. Is est qui Salvator vocatur, cui illudunt Judaei, quia in Calvariae loco ascensurus erat in crucem; sed Christus postquam ascendit in coelos, sicut Elisaeus ascendit in Bethel, id est in domum Dei quadragesimo secundo anno, immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt, ibique sanguis eorum effusus est ubi Dominum suspenderunt.